CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 223011 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/223011.

Nodus 223011 in documento vicic-k-jess.xml


1. Ut statuisse Deo placuit lethale gementi Deliquium humanae soboli demittere caelo Authorem veniae, quo per maiora futuris Incrementa spei sese disponeret orbis Auxiliis, mox decretam pro labe salutem Pandit amans Numen; quod nec celaverat ipsum, Degenerem vetiti nuper caelestis Adamum. Hic sceleris poenaeque reus sua damna suumque Interitum et certum flebat revocabile numquam Supplicium, nulla miserum solante relicta Spe veniae, mentis quem decretoria summae Paene videbatur iam reiecisse Voluntas. Unde reo, pavido, tristi totoque trementi Corpore conclamatam animo sperare salutem Desperasse fuit. Quid enim fecisset in illo Communi exitio, quando irritata fremebat Flagitio natura suo, cum totus in unum, Vindictae cupidus consurgeret orbis Adamum? Cui fuerat laesus, quo spem fulcire valebat Iratus Deus atque animo nimis impote verti, Aversus Deus? Iste fuit post crimen Adami Naturaeque status generisque miserrima nostri Condicio, aeternis post fata obnoxia poenis.