CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 222686 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/222686.

Nodus 222686 in documento vicic-k-jess.xml


37. Felix connubium, caelestes dicere taedas Fas mihi, concurrunt cum Sponsa ubi divite tantae Sponsi locupletis opes. Sed credite, Croesi, Cedite quos auri commendat copia, reges, Hic ego non vestros memoro, nec praedico censos. Quo turgetis enim, invisâ tellure reperti, Pauperies mendica latet sub luce metalli. Quas etiam ingratis tribuit caelum hostibus, illae Divitiae non sunt, adversi saepe Tonantis Signa. Sed aeternum menti quod Numen amicae Donat amans, hic est, ditat qui pectora splendor.