CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 222592 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/222592.

Nodus 222592 in documento vicic-k-jess.xml


36. Tot vero Charitum donis, tot plena bonorum Affluxu Virgo et tantis vincentibus ipsa Sidera divitiis locuples, Iosippe, paratur Sponsa tibi. Felix nimium, cui gratia tanta, Tantus honor decorumque ingens cum Virgine sponsa Accedit cumulus; cui viva Tonantis imago Fundit, uti Libanus multo cum profluit imbre, Caelestis gazae plenos pro dote canales. Securumque dabit pretii, Iosippe, iugalis Certa fides tabulaeque quibus subscribit Olympus Non dubium reddunt: Paphia signante volucre Cum Sponsae tibi pactus hymen, ac stipite flores Emittente, tuae constarent foedera taedae. Praeclari vero promisso postea quamvis Connubii dono pravam accessisse putares, Maeste marite, fidem, tibi quod suadebat apertus Dotalis membranae error, cum crimine sponsae Rasa videbatur taedae pro munere pacta Virginitas; fuit apparens utcumque, nec anceps Prodigii ignaro vitium, tamen ista modeste Libranti, sua pacta novo communiit aether Signo, cum retulit: noli, Iosippe, timere. Haec dotis secura fides, hoc tuta sigillo, Quae fallax visa est, scripti membrana pudoris. Integer est Mariae sanguis, divina nitori Promisso accedit Soboles. Periisse putabas Candorem nuptae, cum te maioribus astra Augerent titulis; siquidem tibi criminis expers Virgineus mansit fecundus germine venter.