CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 222540 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/222540.

Nodus 222540 in documento vicic-k-jess.xml


35. Quanta futura Parens fuit haec, constanter ab ipsis Rerum principiis quam tot cecinêre videntes A longe vatum cytharae verique tenaces Virgineae sonuêre lyrae, suffragia tanto Prodigio factura fidem? Quod funere lucis Internae caecus licet inficiatur Apella, Sol tamen augusto non desinit ore micantes Eructare faces, quantumvis luminis expers Perneget has aliquis, rexit quem filia, flammas. Tot vatum effatis Mariam celebrantibus obstet Qui velit adversa claras extinguere Phoebi Credulitate faces: prius axe nigrescere solem Asserat, augustae rutilos quae Virginis ignes Fecundaeque Deo solii decus improba Nymphae Lingua negat vanosque huius mentitur honores.