CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 221339 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/221339.

Nodus 221339 in documento vicic-k-jess.xml


22. Antitheus proprii delusus imagine vultûs Et mentis specie elatus summoque nitentis Ornatu tumidus gazae humanaeque revolvens Naturae cineres cui se submittere cultae Debuit obsequio Matris, fuit ausus honoris Virginei quassare iugum. Indignaque videri Id ratione peti insanus proclamat et ipsum Infamat Numen, sibi quod mandaret inepto Cultu terrenam Sobolis praeferre parentem. Mox sese ad socios vertit quibus aequa superbis Mens inerat, tumidaque illas sic voce rebellis Alloquitur sectae princeps: “Huic ergo creari Nos decuit probro? Superis regionibus ortos Nos voluit Numen, tantùm ut demissius altas Deprimeret mentes? Num servitura, venustae O animae, nostra haec illi sublimia matri Sunt decora? Humanae faeci famulabitur iste Spirituum splendor, terraque lutoque coactae Mortali massae, tenebris tam nobile lumen, Immeritum aeterni cultus praestabit honorem? Feminea ipsi homini quoque formidata feremus Imperia? Et mulier, luteo subiecta marito, Praeferri aethereis etiam virtutibus audet? Quod soboli assumpsurae hominem se prona voluntas Subiciat, non est homini accessura, sed uni Adveniet latria Deo. Quod vero feratur Praeceptum, tenui quo flatu animata, clientum Aligerûm obsequio, sceptris aequata colatur Feminei levitas sexus, tolerabile fiet Naturae opprobrium nostrae? Quod femina fasces Ambiat immeritos celso nobisque verendo Quod sedeat regina Throno nostrumque superba Arbitrium cervice premat? Temeraria sceptri Ambitio Aligerûm non est habitura clientem: Nam nec ego nec vos, socii, foedabitis isto Servitio caeli decus immortale quod estis. Legis ubi latae ratio, si luminis hausta Copia divini vetat ignorare minora Arbitrio maiore regi? Nunc unde profecta est Haec iusti series, qua lege Tonantis aberrans A vero placitum nos, praestantissima caeli Lumina, terrenae subigit servire puellae? Est genetrix augusta, parens est Numinis – esto. Non tamen illa dea est: natura excellimus omne Quod non est Deus, indociles servire minori Imperio. Rerum pulcher confunditur ordo, Si modicus praesit stellis maioribus ignis. Astrorum vigiles superat quod lumine flammas Delius, imperii certat pro sole potestas.” Dicenti applausit pars magna fidemque spopondit Antitheo: nutant plures, quibus impia necdum Suaserat ad plenum Numen non ferre voluptas.