CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 221180 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/221180.

Nodus 221180 in documento vicic-k-jess.xml


19. Sed quanta haec genetrix? Superi, vos dicite! Fallor! Nec vos sydereae novistis dicere mentes, Nec penetrare animo tantae miracula matris! Divitias Caeli, Charites, peccare potentis Ornamenta animi, vestras haec una, beati Aligeri, superat flammas: quod gratia cunctis Luminis ardorisque dedit, minus esse videtur Huius ut augusto possit par esse decori. Condicio hanc vestrae superet licet inclita mentis, Caelestis quibus est terraeque ignota venustas, Attamen illa suos veluti regina ministros Maiestate praeit, potior sic luce coruscat: Talis divinae delecta puerpera proli Regia progenies, Iesseus origine sanguis. Hanc Deus atque unâ istius de ventre puellae Venturum germen caelestibus ante colendum Exhibet Aligeris. Quibus et pro principe dictum Unigenam, Matrem, Dominam praescripsit iisdem Reginamque coli, Mariam quam nomine dixit.