CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 221080 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/221080.

Nodus 221080 in documento vicic-k-jess.xml


18. Labis erat pretium quo non felicius ullum Aut bonitas divina dare, aut sapientia posset Concipere. Aeterni proles est unica Patris, Fecundae soboles mentis, commune Parenti Naturâ Verbum, nec falsa Tonantis imago, Quam generata facit solum persona loquente A Patre distingui: caelo hunc deponere Natum, Hunc hominem fieri voluit Pater. Ille iubentis Imperio non lentus adest: numquam irrita Patris Reddidit arbitria hic Natus, quibus una voluntas, Par placitum spirantque unum constanter amorem. Iussa igitur nostrae, aeterno consortia nexu, Filius admittit carnis, nec hypostasis impar (Mirandum dictu) formis est una duabus. Hic nasci de matre Deus fierique – stupendum! – Mortalis voluit Deus, aequum ut reddere posset Pro culpa pretium moriensque in stipite primam A vetito lueret venientem stipite noxam. Plausit io Caelum: et tantae pietatis ovantes Caelicolae decreta probant et carmine Numen Concelebrant, quod Tartarei livore cerastae Prostratum aeterno damno solvisset Adamum. Verbum tunc hominem fieri, tunc carnis amictum Vellere divinum similem peccantibus Agnum Spectandum terris voluit Pater, unde perennem Faex hominum peteret vili dape perdita vitam. Tunc etiam culpae pretium purissimus Agni Decretus cruor est, tunc et dignissima Verbo Electa est mater, generandae conscia prolis Sola quidem Virgo, nisi quod divinus adesset Ardor adorato ventris pro germine sponsus.