CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 220816 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/220816.

Nodus 220816 in documento vicic-k-jess.xml


14. In medio, qua maior erat florumque venustas Plantarumque color, gemina excellebat opacis Frondibus atque suis gravis utraque fructibus arbor: Una mali pariterque boni libata scientes Reddere dicta quidem; sed non vis indita plantae Ista fuit, Stygius sic illam expressit Alastor. Hoc etenim postquam eductum fixisset in horto Mira faece hominem cunctosque dedisset ad esum Arboreos fetus, vetitâ solum arboris huius Usurâ Numen, poenam quoque dixit edaci Mancipio: quae si peteret propriaeque litaret Poma gulae, praesente necis temerarius ictu Concideret furor et sobolem tangente paterni Peccati macula, parilique ex semine poena. Iuncta scientificis arbor fuit altera ramis, Quae terreno homini suapte in sua fata ruenti Praesidium vitale daret semperque venustum Corpus inocciduâ faceret florere iuventâ.