CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 220636 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/220636.

Nodus 220636 in documento vicic-k-jess.xml


11. Nec tamen exilis fluviorum â nomine grandi In fontem manabat honor: nam Gange propinquos Obiectosque sibi Phoebo post terga cadente Memnonas exhilarat gemmis pretioque micantis Natalis terrae gazas testante smaragdi. Aegyptum Nilo nutrit, qui egressus ab horto, Ignoto terrae primum sorbetur hiatu, Atque alios aperit fontes, crudelia contra Regna, rudes morum populos, ubi murice longo Saxa procellosum frangunt spumantia pontum, Horrida Lusiacis maria infamata carinis. Aequore proiectum longo semperque petitum Fluctibus adversis, tandem feliciter orsis Atlantis tentare caput, modo pervia nautis Saxa, bonae stant voce spei. Dixêre Pelasgi Acronoton, procul Aegocero, flat nubilus Auster Ad montes ubi Luna tuos, Vulcania nactos Torridaque Aethiopum magalia montibus ipsis Subiectae produnt vasta se mole paludes, Unde nova emergit bis natus origine Nilus. Inde per adversos scopulos sine more ruentem Excipiunt gratum, sed adhuc torvo ore minantem A saxis, quibus ille fremens spumansque cucurrit, Thebaicae faciles spondae, Meroesque propinqua Prata salutatum fecundis Mempheos arvis Immittunt: campos permittit apricaque Memphis Rura modumque vetat crescendi ponere ripas Septeno demum pontum bibit ore, sed uno Pellaeas lambit turres sterilemque Canopo, Isiacis non parcus agris non nuntiat annum.