CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 220053 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/220053.

Nodus 220053 in documento vicic-k-jess.xml


6. Sed prius antiquas Stygioque vapore iugales Afflatas dabo nosse faces, constante vetusti Connubii fumo gravidam referente doloris Aeterni nubem, octavum dum saecula lustrum Conficerent: quibus et vetiti fallacia pomi Torsit Adameos cineres oculisque petita Fatalis species os inconcessa fefellit. Hinc manibus vindex populata nocentibus arbor Felici de sede ream procul egit orexim. Sed spectasset Adam vetitum sine crimine germen Cavissetque scelus, nisi quae temeraria suasit Delictum coniux, ne quid deberet Adamo, Pomum pro accepta properâsset reddere costa. Durum principium, mulier, tibi contigit, unde Imperium nec molle tuum est: tibi cedere victus Debuit atque tuam primus deflevit Adamus Duritiem pomo tot perdere dona iubentem. O fallax! O triste, dedit quod femina pomum! Quaeque soporato vigilans minus aequa marito Exitium pro dote tulit, prius illa cubantem Munificum sortita virum, cum cordis apertum Formandae sineret latus exossare puellae.