CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 218961 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/218961.

Nodus 218961 in documento kunic-r-epigr.xml


359. [356.] Ad Gallum, priscos lapides scrutantem et mirantem. Scrutaris priscos lapides, miraris et, altis Inscriptum si quid prodiit e tenebris. Carminibus nihil est salsum magis, atque venustum, Quae fossor coecis repperit in tumulis: Lecta mihi quae, Galle, placent hoc scilicet uno, Carmina quod faciunt, mi meas uti placeant, Antiquis toties et me postponere suetus Interdum antiquis me tamen anteferam.