CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 218139 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/218139.

Nodus 218139 in documento kunic-r-epigr.xml


332. [329.] Ad Coranum, ne immeritos donis afficiat. Perdere te dicis quae donas cunque, Corane, Et perdis, donas nam stolide immeritis. Fac dones meritis; serventur et omnia fructus Aucta ferant longo foenore multiplices; Qui si forte tamen desint, non fructibus hoc par Omnibus est, frugi demeruisse virum?