CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 217936 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/217936.

Nodus 217936 in documento kunic-r-epigr.xml


327. [324.] Panemum ad rusticandum invitat. Heic umbrae nemorum, culta heic vineta, Paneme, Pomaque curvatis pendula in arboribus; Heic pulchri colles, heic collibus undique clausa Subter in Albano quae nitet unda lacu; Heic citharae, heic laeti sero sub vespere cantus, Nec sine jucundo sobria mensa joco. Huc ades; hoc inter tot gaudia displicet unum, Quod non haec mecum rura, Paneme, colis. Huc ades: October jam praeterit, otia ruris Jam tristi rumpent aera timenda sono. Huc ades: esse queam nisi tecum heic longius una, Tecum una ut saltem laetius hinc abeam.