CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 216858 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/216858.

Nodus 216858 in documento kunic-r-epigr.xml


296. [293.] In idem argumentum. Grajorum tenui ducit quae carmina filo Si recitet pingui Gallus in Arcadia, Quid fiet? Fieri vidi quod saepe, placere, Digna magis quae sunt, haec minus ut placeant, Callimachi et spernant vestigia pressa legentem, Solo qui norunt nomine Callimachum.