CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 216785 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/216785.

Nodus 216785 in documento kunic-r-epigr.xml


294. [291.] Ad Benedictum Stayum, laudantem Bembum, qui scripserat, naturam timuisse mori morte cuiusdam eximii pictoris. Ad Benedictum Stayum, laudantem Bembum, qui scripserat, naturam timuisse mori mortuo Raphaele Urbinate. Krša Morte mori timuit pictoris maxima rerum Illa parens! Id tu scribere, Bembe, potes? Id scriptum laudare potes tu, candide Stay? Quod scripsisse, scio, non tamen ipse velis, Cuius in aureolis sapiens veraxque libellis Haud usquam verum Musa supergreditur, Cui nihil it fines ultra. Nec maximus orbis Jactura unius corruit in capitis.