CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 216528 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/216528.

Nodus 216528 in documento kunic-r-epigr.xml


287. [284.] Ne laudes hostem, ni vis tibi ipsi laudem detrahere. In idem argumentum. Krša Hostem ni laudes, laudem tibi detrahis ipse, Te victum vitio dicis et esse tuo. Quod genus invidiae? Victor ne forte putetur Esse aliquid, tu te sponte ais esse nihil.