CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 215120 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/215120.

Nodus 215120 in documento kunic-r-epigr.xml


246. [243.] Cuique forma praestantior, quę magis apta est ingenio suo. Illa praecipue placere, quae uniuscuiusque ingenio magis apta sint. Krša Si Paris Idaeo quum sedit vertice et Hector Sedisset judex et Priamus pariter, Juno foret Priamo, Pallas foret Hectore, credo, Quoque fuit solum judice pulchra Venus. Cuique solet multas inter praestantior esse Forma etenim, ingenio quae magis apta suo est.