CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 214746 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/214746.

Nodus 214746 in documento kunic-r-epigr.xml


235. [232.] Docet non esse aggrediendum quod fieri nequeat. Docet non esse tentandum quod fieri nequeat. Krša Irrita me tota luserunt somnia nocte, Dum conor, possum coepta nec efficere: Quoque magis conor speratum attingere finem, Tam magis atque magis me video esse procul. Et vigilem huic similis ne me labor urgeat usque, Optatis pono jura modumque meis.