CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 214252 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/214252.

Nodus 214252 in documento kunic-r-epigr.xml


223. [220.] Amicus amice de defectu moneatur. Amici officium esse amicum, si quid peccet, monere. Krša Ne vivam, si te quidquam mihi carius uno est, Atque ego ni cupio carus et esse tibi. Non tamen irasci numquam, possemve probare Quidquid vel dicas, Postume, vel facias. Istaec derisor possit: me dicere amica Mente juvat: "Placet hoc, hac male displicuit".