CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 213666 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/213666.

Nodus 213666 in documento kunic-r-epigr.xml


209. [206.] Auriga Olympiacus in antiquo marmore. Lora juvat misso tractare undantia curru, Alipedum et volucri vincere flabra fuga, Et juvat Eleo certantem pulvere spargi, Dum rota se metam fervida circumagit, Atque omnis fremituque virum, plausuque faventum Lucus et Alphei flumina pulsa sonant. Quod mihi speratae veniant si proemia palmae, Quid ni vel superis me rear esse parem?