CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 212706 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/212706.

Nodus 212706 in documento kunic-r-epigr.xml


187. [184.] Ad Gallum, veterum sepulcrorum epigraphas nimium admirantem. Laudas mi priscos lapides, miraris et altis Inscriptum si quid prodiit e tenebris. Carminibus nihil est salsum magis atque venustum, Quae fossor nigris eruit a tumulis. Lecta mihi quae, Galle, placent hoc scilicet uno, Carmina quod faciunt mi mea uti placeant. Antiquis et me toties postponere suetus, Interdum antiquis ut tamen anteferam.