CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-08+02:00. Nodus 21253 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/21253.

Nodus 21253 in documento lipavic-eleg.xml


Joannes Lipauich post pestem Tragurium rediens composuit Salue terra tuo populo priuata, diu quae crudeli morbo languida facta sedes Salue iterum quoniam pestis demissa periclo es et quia concessa est iam tibi grata quies, Salue etiam quod nec metuit te nec fugit hospes securus iam te quisquis adire potest. Pulcra prius fueras Veneta vel pulcrior urbe quae velut in celo candida luna nitet, magnifica et quamvis stet lucida marmore et auro non est illa tamen te mihi cara magis. Tu mihi sola decens, tu cara et pulcra videris, judice me nulla est anteponenda tibi. Tu mihi te referas tam dulcem tamque suauem et tam jocundam miror ut ipse quidem an sum percupidus te. Longo tempore uixi a te, luce mea, dissociatus enim. An dolor et morbi grauuiter quos passa fuisti te reddunt quod sis carior inde mihi, Ac uelut alba dies in noctem uertitur atram, cum uenit ex alto sceua procella mari, insurgunt tenebrae, uentorum magna furit uis, mixtaque cum crebro fulgure grando ruit, at postquam boreas incumbit pulsu ab antro Aeolio, tum nox atra repente fugit Sol redit et radiis armatis undique terram illustrans subito cuncta serena patent. Post tempestates exactas splendidior lux semper et aparet tunc speciosa dies. Sic tu, Tracurium, dulcis mea dulcis alumna, cara prius fueras, at modo immo magis En semel atque iterum flectis mea lumina tectis nec possis oculos persatiare meos. Est opere pretium sic te spectare locatam et modo mirari, qualiter ipsa mones. Te uaga percurrens circumfluit unda marina, ne prope te veniat barbarus hostis equo. Te pons a dextra levi de marmore ductus te quoque planities lata decorat ibi. Illic circumstans ortorum copia magna herbarum uario semper odore uirent, desuper est campus famosus nectare Bacchi, hic legitur dulcis ficus et una frequens, melliflue fruges hic pendent arbore multa, hic micat et sacra Pallade pinguis ager, parte sed a leva Cerers iacet insula diues, cuius arant totidem jugera mile boues. Te igitur mediam diuino munere nutrit hac seges hac Bacchus fertilitate sua. Tu procul excelsum templum templique cacumen erectasqua aperis candida terra domos, tu tribus ostendens ornatam turribus arcem inuitas ciues ad sua uota tuos. Hospitium dignare tuum prebere fugatis iam satis est nobis te sine longa dies. Aduuentu et nostro nimium letaris amica presertim domini qui tibi jura dabit. Hic Uincislaus de Rippa quem loquor hic est cuius in aeternum fama perhennis erit, Justicia populo miseris pietate uir iste nam placet et superis religione deis. Gaude igitur postquam Veneti decreta senatus hunc tibi pretorem constituere uirum. Hic est ille quidem fatis promissus ab aeuo aurea qui reducet secula prisca tibi. Plebs ammissa cito reparetur germine prolis, quae tibi felices afferat usque dies. Progeniem Lucina nouam iam duplicet et iam pensa trahit Lachesis de meliore colo. Saluator mundi sic anuet aure benigna non meritis nostris sed pietate sua. Finis.