CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 212311 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/212311.

Nodus 212311 in documento kunic-r-epigr.xml


174. [171.] De Janetta catella. O longe ante alias omnes formosa catella, Dulce o formosae delicium dominae, Quae mihi, cum venio, tam laeta occurrere semper, Moestaque, cum cedo, pone venire soles, Blandiri assidue, circum gannire, meamque Lambere velle manum, velle cubare sinu, Fida, vigil, mitis, nulli non cara catella, Quam colis et servas digna catella domo, Non ego te ignotam saeclis, Janetta, futuris, Inque meis nullam versibus esse feram. Sed scribam de te, tibi quod passerque Catulli, Teii et invideat pulchra columba senis.