CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 211858 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/211858.

Nodus 211858 in documento kunic-r-epigr.xml


163. [160.] Ad Avienum cultorem falsae amicitiae. Esse mihi infensum, qui te mihi dicit amicum Nescire haud possum, possum, Aviene, pati. Qui nescire queam, verbis contraria quod res, Discendi haud cupidum, me tamen usque docet? Nam facile infensum patior, quem denique sprevi Cultorem falsae laesus amicitiae.