CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 211733 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/211733.

Nodus 211733 in documento kunic-r-epigr.xml


160. [157.] Ad Balthassarem Odescalchium rusticantem. Hinc procul in virides ibis tu, Balthasar, agros; Hic maneo assiduus cultor at urbis ego. Nec tamen hic desit ruris mihi multa voluptas, Rura ego si celeri visere mente velim, Et rupes spectare altas et lustra ferarum Horrida, sed quamvis horrida, pulchra tamen, Prata, lacus liquidos, labentia flumina, fontes Ingenuos, laetum per juga celsa pecus. Et varios volucrum lusus et quidquid amoeni est, Quodque animos pulchra visum hilaret specie. Haec mihi ubi mentem pascent spectacla, videnti Non erit haec eadem tristis ut invideam. Verum animi laetus dicam: tu quaerito rura Quae tibi vis; in me sunt mea rura mihi.