CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 210055 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/210055.

Nodus 210055 in documento kunic-r-epigr.xml


102. [100.] Aliud. Non amplae desunt segetes, vinetaque fundo, Petre, tuo et curvis foetus in arboribus, Non hortus rigui et fontes, rerumque bonarum Omnis quae pingues copia ditat agros. Crede tamen, deerunt simul omnia, si modo fundi Inspector desit, Petre, oculus domini.