CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 210016 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/210016.

Nodus 210016 in documento kunic-r-epigr.xml


101. [99.] Ad Petrum. Praesentia domini sit agrorum cultura melior. Domini praesentiae agro colendo necessariam esse. Krša Multi multa docent, ruri quae cura colendo, Quidnam amplis laetos fructibus auctet agros, Petre, sed haec praecepta unum longe omnia vincit, Saepe agrum dominus visat ut ipse suum. Negligit absentem, credo, neglecta vicissim; Praesenti omnigenas terra ministrat opes.