CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 209447 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/209447.

Nodus 209447 in documento kunic-r-epigr.xml


86. [85.] Ad Postumum, aegre ferentem, quiddam verso nomine de illo scriptum. Nescio quid de te, mutato nomine, scripsi; Id tibi cur lectum, Postume, displicuit? Cur tibi non placuit potius, te laedere, amice, Cum possem, noxa quod tamen abstinui? Quod telum in vacuas missum per inania nubes, Non te, non verum nomen et appetiit? Hoc ego, si nescis, dilectos more sodales, Quae peccant, nulli noxius, admoneo.