CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 209187 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/209187.

Nodus 209187 in documento kunic-r-epigr.xml


78. [77.] [ = 352] De salso, atque insulso. Insulsum quod sit, si nescis, Polla docebit, Nulli quae pulchro corpore Polla placet. Quid salsum contra, si nescis, Tulla docebit, Cuncti quae foedo corpore Tulla placet. Deme salem, vilis forma est quaecumque; probari Vis mire formam quamlibet? Adde salem: Quem sentire omnes quimus, quem dicere, quid sit, Incassum expertus plurima, nemo potest.