CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 209016 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/209016.

Nodus 209016 in documento kunic-r-epigr.xml


73. [72.] Ad frustratorem. Dic: tentasse diu promissum scribere carmen; Dic: saepe expertum non potuisse tamen. Dic, quodcumque voles aliud: promissa fateri Immemori at pudeat vana abiisse animo; Quae meminit, justae metuit qui probra querelae, Quique cupit verbis pondus inesse suis. Haec satis oblito: monitus jam carmina scribe, Atque datam praesta, dulcis amice, fidem.