CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 208914 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/208914.

Nodus 208914 in documento kunic-r-epigr.xml


71. [70.] De inani Vari amatoris querela. Quae mala dissimilem tibi me fors junxit, ut esses, Tulla, mihi aeternus scilicet usque dolor? Perpetuas iterem nulla ut non luce querelas, Quod facto, aut dicto laeseris immeritum, Quod quaecumque tibi feci bene, vel bene dixi Ingrato spernens pectore despueris? Et potui tam saeva pati? Nec rumpere vincla Mens fuit ac tristi solvere colla jugo? At nunc est; jam, Tulla, meus jam denique fio; Haec lux infandi est ultima servitii. Sic Varus: vanos ridet secum ridet secum] secum2 ridet1 Radelja illa furores, Et durum exercet saevior imperium.