CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 208537 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/208537.

Nodus 208537 in documento kunic-r-epigr.xml


60. [59.] Ad Gallam enixam filium matri similem, patri dissimilem. Laetaris mater, dias in luminis oras Editus iste tibi quod puer est similis. Patri pol mallem similis foret; omnibus esset Maternae ut testis, Galla, pudicitiae. Esse tuum scimus nunc omnes; non tamen omnes Scimus, quod caput est, unde sit ille tuus.