CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 208116 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/208116.

Nodus 208116 in documento kunic-r-epigr.xml


49. [48.] Ad Quintum, de Tucca bono viro, sed malo poeta. Esse malum dixi cum Tuccam, Quinte, poetam, Nil facere hunc dixi flagitii, aut sceleris. Ergo bonum tamen esse virum ne, Quinte, repone; Id nec opus quaeri est, primus ego et fateor. Atque bonus quod vir, gaudet malus esse poeta; Non morum culpam, sed reor ingenii.