CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 208061 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/208061.

Nodus 208061 in documento kunic-r-epigr.xml


48. [47.] Ad Aulum, prae philosophis poetas contemnentem. Quos sapere haec aetas putat unos, Aule, putabit Nempe illos aetas postera desipere. Philosophi hoc fatum: primo scire omnia, dein mox Fertur post parvo tempore scire nihil. Nil firmum hic, subito vertuntur scita, ruuntque, Magno quae fuerunt scilicet in pretio. Fors melior vatum est, quos temnis: carmine clarus Qui semel est, clarus carmine semper erit. Sub pedibus protrita jacet, quae se extulit alte Illa Stagiraei gloria magna senis; At magis, atque magis semper florentis Homeri Fama recens coeli templa supervehitur.