CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 208030 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/208030.

Nodus 208030 in documento kunic-r-epigr.xml


47. [46.] Ad Antigenem, scribentem pulchre magis quam apte. Quae scribis, scribis pulchre omnia; pleraque scribis, At quae res prorsum respuit, Antigene. Delphinum sylvis appingis, fluctibus aprum, Terram astris, coelum conseris arboribus. Pulchra placent, pulchrum sed quivis desinit esse, Apta suis ni sint omnia pulchra locis.