CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 207586 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/207586.

Nodus 207586 in documento kunic-r-epigr.xml


33. Ad Quintum, nihil in Varo non improbantem. Quae dicit Varus, vel quae facit, omnia culpas, Nec tam, crede, illi, quam tibi, Quinte, noces. Lividulus nam qui nil laudat, nil probat unquam, Dictis ille fidem derogat ipse suis. Varo ergo ut noceas, prosis tibi; si pote, laudis Expressum invito e pectore dic aliquid.