CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 207238 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/207238.

Nodus 207238 in documento kunic-r-epigr.xml


23. Ad Aulum, quali corpore vellet esse virum nobilitate generis praestantem. Candidus et membris mollis languentibus, Aule, Id clari credis sanguinis esse notam? At non tale fuit, pernici corpus corpus] Krša : clarus Radelja Achilleo, Non magno Ajaci, non non] Krša : aut Radelja Amphytrioniadae, Ora sed ardebant multo suffusa colore, Frangebat nullus fortia membra dolor. His, volo, vir similis mihi sit, tibi foemina, solem Quae fugit, inque sua desidet usque domo. Mollities decet hanc, robur decet, Aule, parentum Clarus virtutem qui referat, juvenem.