CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 206773 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/206773.

Nodus 206773 in documento kunic-r-epigr.xml


9. Ad Phyllin blandam de Gellia severa. Phylli, tibi assidue culpatur, se quod amantum Nulli non praebet Gellia difficilem. In quoque culparis crebro illi, te quod amantum Nulli non praebes morigeram et facilem. Quae vestrum peccet, si jam roger, hoc sine fuco, Pace tua, liceat promere judicium: Illa quidem levis est, si qua est modo, culpa; pudendum Hoc, ni fas mutant saecula, flagitium.