CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 206657 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/206657.

Nodus 206657 in documento kunic-r-epigr.xml


5. De Thyrside, qui Tullam apellarat Juliam. Invisens Tullam, "Salve", inquit, "Julia", Thyrsis; Nempe illi est quidvis Julia, Tulla nihil. Cui solus miserae contra est tamen omnia Thyrsis, Nusqam non Thyrsin quae videt ac loquitur; Saepe invita suos mihi quae testatur amores, Me Thyrsim falso cum vocat ore suum.