CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 206278 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/206278.

Nodus 206278 in documento kunic-r-epigr.xml


626. [627.] Ad Postumum. De Phyllide et Lyda. Cara mihi est Phyllis, cara est mihi Lyda. Quid ergo? Vecors ille meum pectus an urit amor? Dii melius! Cara est, si nescis, utraque, utramque Alma suis virtus quod decorat radiis, Gratior illa quidem formoso in corpore, sed quae, Forma etiam dempta, Postume, grata foret. Hic meus est: quem tu falso tibi fingis, amice, Iste senem longo a tempore fugit amor.