CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 206208 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/206208.

Nodus 206208 in documento kunic-r-epigr.xml


624. [625.] Dicit se Lydae iratum, eo quod parce opera sua utatur. Imperiis me, Lyda, tuis qui posse putavit Offensum irasci, fallitur egregie. Irasci possem tibi rem si laevus ob ullam, Irascar, parcis quod nimium imperio. Quemque jubere tuo fas est jure omnia, vix me, Ceu nihil addictus sim tibi, pauca rogas.