CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 205176 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/205176.

Nodus 205176 in documento kunic-r-epigr.xml


591. Ad Violantam. De bonis, quae illi Morandus testamento donaverat. Morandus, patrio qui te dilexit amore, Donavit moriens quod, Violanta, tibi, Id patri, matrique tuae, fratrique molesta Hoeres Morandi lite avet eripere. In superum tu magna foro tua jura tuere, Tu serva, tibi quae sunt data, dona tuis. Eduxit quae te vivam, quae plorat ademptam, Turpe tibi est, laedi si patiare domum.