CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 204570 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/204570.

Nodus 204570 in documento kunic-r-epigr.xml


575. De Lydae in ipso dolore moderatione. Quae tibi vis animi est! Quod robur, Lyda, trementem Quam gnatae in morbo lancinat usque dolor! Nec tamen aut aut] Krša : haud Radelja fundis lacrymas, aut anxia curis Moesto languidulos ore cies gemitus, Ne tuus in vacuas moeror si prodeat auras Moestitia totam compleat iste domum. Macte tua virtute, omni mihi laude locari Inter magnanimos digna puella viros.