CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 204221 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/204221.

Nodus 204221 in documento kunic-r-epigr.xml


564. Ad Montium. De Lyda filiorum macie sollicita. Monti crasse, omnes quae macros Lyda probare, Omnes quae pingues despicere est solita, Postquam illi natus coepit pinguescere, amica Jam, credo, fieri pinguibus incipiet. Quod si nata etiam macie pinguescet abacta, Illa sibi posthac nil nisi pingue volet. Atque gravem multa Bacchum pinguedine Phoebo, Mammosam Veneri praeferet et Cererem.