CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 203535 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/203535.

Nodus 203535 in documento kunic-r-epigr.xml


546. Ad Philippum. De dono ad Violantam misso. Candida quae mittis Violantae dona, Philippe, Apta illi, ut video, sunt simul atque tibi. Illa candidius nihil: ornat te quoque fuco Ista carens omni candida simplicitas. Cerea sunt eadem quod munera, mitis et agni Mystica inest sacris orbibus effigies, Flecti apta ad laudem quovis et mitia et omnes Perfecta ad numeros indicat ingenia. Felix, cui licuit pariter diamque puellam Teque tuis mire pingere muneribus!