CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 203048 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/203048.

Nodus 203048 in documento kunic-r-epigr.xml


529. [528.] Ad Lydam, de Delia exiguas culpas metuente et incestos amores exercente. Exiguas metuit culpas: patrare veretur Nil magni contra Delia flagitii: An mendacioli quid dixerit, anxia quaerit, Ne jejuniolum fregerit aegra timet; Interea incestos praeceps exercet amores, Nulla putat sanctae jura pudicitiae. Quid monstri hoc? Eadem cur tam tibi dissidet? Id sic Lyda, mihi, mirum ne rear, expedio. Quod nequam est, quae prima homini, quae maxima in omni Sunt vitae foede negligit officia. Ipsa sibi nequam non omni ex parte videri Quod studet, in parvis angitur officiis.