CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 201696 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/201696.

Nodus 201696 in documento kunic-r-epigr.xml


488. [487.] Ad patrem, filiumque amicos (Janum et Petrum Pizzellium) redeuntes in Urbem. Et pater et gnatus pariter salvete. Sodales Cari ambos laeti ut cernimus huc reduces! Queis procul avectis maeror nos altus hebebat, Ac desiderii vix erat hercle modus. Mensibus et multis sunt visi tardius ire Bis duo, qui ruri vos tenuere dies. Hoc scit Amor quinam fiat, brevis hora videri Ut saeclo possit longior esse tamen.