CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 201298 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/201298.

Nodus 201298 in documento kunic-r-epigr.xml


474. [473.] De Lydae in virtute constantia. Qualis Lyda die primo est mihi cognita, multas Talem post messes, atque hyemes video. Foemina, quod rebar fieri vix posse, virorum Nullum constanti non animo aequiparat. Ingenio et stabili mire omnes una refutat, Queis leve foemineum dicitur esse genus.