CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 201162 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/201162.

Nodus 201162 in documento kunic-r-epigr.xml


470. [469.] De Lydae laudibus. Quo se cumque tulit, quoquo vestigia flexit Lyda, simul fausto Pax venit alma pede, Et placido mitis vultu Concordia, quique Fida virum jungit pectora sanctus Amor, Atque bonae mentis cultrix jucunda Voluptas, Et juncta ingenuis Gaudia laeta jocis. Jure igitur talem sequimur; debemus et uni Quod vitam heic hilares degimus, o socii. Nosque inter varii natura et moribus, usque Fraternae colimus foedus amicitiae.