CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 200759 in collectione croala.
Functio nominatur: /node/croala/200759.
457. [456.] De Lydae judicio.Lyda, probas mea si tot carmina, digna probari Quod sint, judicium mi placet hercle tuum. Si non digna, probas tamen omnia, mi placet hercle Magnus judicium qui tibi perdit amor.